monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > bkeCod.32.167v > ubk4°Ms.theol.26.82 > sectio 7 > bnfGrec107.235 > sectio > 50 > sectio 87 > bkeCod.32.131r > 32.3v > 1 > 63 > 4 > csg68.252 > sectio 89 > 64
Ambrosius, De apologia David, § 63 <<<     >>> § 65

§ 64

1 Sequitur: cor mundum crea in me, deus, et spiritum rectum innoua in uisceribus meis.
2 superius mundari ab occultis petit, hic postulat cor mundum creari sibi, quod ei prouenit qui renouatur spiritu; in nouo enim homine cor mundum est, in quo ueterum delictorum fuerit deleta conluuies nec inscripta remanserit aliqua iniquitatis effigies.
3 grande autem munus cordis esse mundi.
4 unde pulcre Solomon: quis gloriabitur castum se habere cor? et dominus in euangelio: beati mundo corde; ipsi enim deum uidebunt.
5 propterea etiam Dauid cor mundum habere cupiebat, ne a facie domini proiceretur.